VESPERTILIO

VESPERTILIO
VESPERTILIO
inter immundas aves recensetur Sacro Scriptori, qui uti ab Aquila incepit, quae regina est avium, ita in Vespertilione desiit, quae naturae est ambiguae, et inter aves volucresque medium tenet locum, Levit. c. 11. v. 13.--19. Varro in Agathone,
Quid multa? factus sum vespertilio, neque
In muribus plane, neque in volucribus sum.
Rationem reddit Macrob. Saturn. l. 7. c. 16. Volantia universa ex ovo prodeunt, exceptô unô, quod incertae naturae est. Nam Vespertilio volat quidem pellitis alis: sed ---- quatuor pedibus graditur, formatosque pullos parit, et nutrit lacte, quos generat. Unde notum Panarcis aenigma, ὅτι βάλοι ξύλῳ τε καὶ οὐ ξύλῳ καθηιγείην ὄρνιθα καὶ ουκ ὄρνιθα ἀνὴρ τε καὶ ουκ ἀνὴρ, λίθῳ καὶ οὐ λίθῳ, Vir non vir (eunuchus) insidentem avem non avem (vespertilionem) ferit ligno non ligno (ferulâ) aut lapide non lapide (pumice) apud Platonem, de LL. l. 5. Interim inter quadrupedes referri non posse, ait Vossius, quia, qui priores pedes dicuntur, pedes non sunt, sed alarum hamuli, quibus a parietibus dependent; imô ne posterioribus quidem ingreditur solo, sed magis reptat: potius itaque avibus accenset, cum ad id, ut volucris dicatur, videatur satis esse, quod volat. Vide eum, de Idolol. l. 3.
c. 78. Favet ei vox Hebr. atalleph. h. e. avis teneliricosa, sicut νυκτερὶς Graecis dicitur, quia est εν τῶ νυκτονόμων. Neque alia ratio Romani nominis. Ovid. l. 4. Metam. Fab. 12. Mineidum sororum in Vespertiliones conversarum, v. 415.
Nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.
Nempe lucem fugit Vespertilio et clariori lumine offenditur, quae causa, quod inde caecutiens in faces aut candelam stipiti vel scopae impositam vel gladium protensum, impingat, saepiusque hôc pactô capiatur, Vossius, ibid. c. 81. Ac proin talpis iungitur Esaiae c. 2. v. 20. In illa die proiciet homo idola sua --- ad talpas et ad vespertiliones. i. e. in tenebras detrudet. Nihilominus pro cibo Borsippensibus, in Babylonia, prope Mesopotamiam, habitantibus, teste Strabone, l. 16. imo, quod stupendum foedumque dictu, pro Numine Mexicanis, fuisse legitur Paulo Grysaldo, Histor. Indicae l. 3. laudato eidem Auctori, l. eôd. c. 93. et 100. An ob amorem in prolem, geminos enim volat amplexus infantes, secumque deportat, Plinius, l. 10. c. 61. an quia tenebrio avis idoloatricis tenebris maxime conveniens visa est. Sed et a Vespertilione sanati Monachi cuiusdam, desperatô morbô laborantis, insolentem ac miram historiam narrat Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 41. ubi vespertilionem aegri detectum noctu pedem, pro more, mordicus atripuisse, venam aperuisse, sanguineque copiosô exsuctô saturum avolantem, eum, depletâ morbi causâ ad sanitatem adspirantem, reliquisse refert. Plura de hac ave, vide apud Plinium, l. 11. c. 37. 39. alibique, Vossium, ubi supra, inprimis, c. 87. ubi de eorum aliquibus caudatis, Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 32. totô, ubi et do fabula Mahummedanorum, praeter Vespertilionem Christum quicquam creâsse, negantium, Alios, nec non supra, ubi de Harpyiis, it. Somniis, quibus vespertilionum alas, affinxisse Poetas diximus. Hinc Alciato, leg. 14. Cod. de Act. empt. quoque dictus est servus decoctor, aut rationum conturbator in stipulatione evictionis, quâ iubet Praeter caveri servum venditum furem non esse, Vespertilionem non esse; eo quod servis peculium plerumque concedebatur, in quo fraudare poterant creditores. Ubi Budaeus per Vespertilionem intelligit, qui interdiu exiliter videt, et vesperi iustam aciem habet. Namque et Vesperi suô vivere, i. e. furtis suis vitam sibi parare, dixit proverb. Plautus, Mercat. Actu. 4. sc. 2. v. 5. alludens ad rerum furtivarum Forum, quô in Suburra, deficiente iam die, venales proponetentur: unde Propertius, l. 4. El. 7. v. 15. Vigilacem memorat Suburram. Popmae vero Vespertiliones servi videntur esse, qui, interdiu latitantes nihilque agentes, noctu oberrant: quâ ratione Varro in Agathone locutus est, ut vidimus:
Quid multa? factus sum Vespertilio, etc.
Nonius eos sic appellâsse videtur, qui dubiae sunt fidei, quia Vespertilio nec inter mures, nec inter volucres, ut et Plin. habet, l. 10. c. 61. aversanturque eum aves, tamquam quadrupedem, et quadrupedes, tamquam volucrem. Artemidorus, l. 3. et fures et adulteros sic nuncupari posse, tradit; Budaei sic coniecturam firmans, ut visum. Nam et Catullo, Epigr. 63. v. 63.
Nocte latent fures etc.
Quem vero Ulpianus Vespertilionem, Plautus Tenebricolam, Varro Tenebrionem, Lucilius Lucifugam vocat. Aristophanes, Nubib. Chaeresphonti Socartico inditum Nycteridis, i. e. Vespertilionis, nomen refert, quod atrô colore esset et tenuissimam haberet vocem. Basilius hexaem, ad Philosophos vocem trahit, qui hebetibus oculis caelestia contemplantur, caecutientes in rebus seriis, quod animal id interdiu parum videt. Sed et Vespertiliones, debitores dicuntur illi, qui, aere alienô obruti, metu Creditorum, interdiu domi dilitescunt, noctu tantum prodeuntes. Vide Titum Popmam, Comm. de Operis Servorum. Graphicam Vespertilionis Servi descriptionem habes, apud Druraeum Anglum in Tragico-Com. Aluredus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Vespertilio — Vespertilio …   Wikipédia en Français

  • vespertilio — (del lat. «vespertilĭo, ōnis») m. Murciélago (mamífero quiróptero). * * * vespertilio. (Del lat. vespertilĭo, ōnis). m. p. us. murciélago …   Enciclopedia Universal

  • vespertilio — ● vespertilio nom masculin (latin scientifique vespertilio) Éruption cutanée en forme de loup (masque), caractéristique du lupus érythémateux chronique ou disséminé et de la sarcoïdose …   Encyclopédie Universelle

  • vespertilio — (Del lat. vespertilĭo, ōnis). m. p. us. murciélago …   Diccionario de la lengua española

  • Vespertilio — Ves per*til i*o, n. [L., a bat.] (Zo[ o]l.) A genus of bats including some of the common small insectivorous species of North America and Europe. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Vespertilĭo — (lat.), Fledermaus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vespertilĭo — Vespertilĭo, Vesperūgo, die Fledermaus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vespertilio — Vespertilio …   Wikipédia en Français

  • Vespertilio —   Vespertilio …   Wikipedia Español

  • Vespertilio — Zweifarbfledermäuse (Europäische) Zweifarbfledermaus (Vespertilio murinus) Systematik Überordnung …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”